

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 1: Versus 13
Similem Filio hominis.Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae.Podere.Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quae dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia.Praecinctum ad mamillas.Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus praecinctumad mamillas,quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.